Several Old Members have asked for the text of the Graces said before and after Dinner in the College:

Grace to be said before Dinner

Nos miseri et egentes homines
pro cibo
quem ad alimoniam corporis sanctificatum
nobis es largítus,
ut eo utamur grati
Tibi, Deus Omnipotens, Pater caelestis,
gratias reverenter agimus,
simul obsecrantes ut cibum angelorum,
verum panem caelestem,
Verbum Dei aeternum,
Dominum nostrum Iesum Christum
nobis impertiaris,
ut illo mens nostra pascatur
et per carnem et sanguinem Eius
foveamur, alamur et corróboremur. 

Amen        

Grace after Dinner

Quandoquidem nos, Domine, donis Tuis,
Omnipotens et misericors Deus, exsatiasti,
effice ut posthac quid per nos fieri aut secus velis
diligenter observemus,
atque illud animo sincero effectum praestemus,
per Iesum Christum Dominum nostrum. 

Amen        

VERS. Domine, salvam fac Reginam.

RESP. Et exaudi nos in die qua invocaverimus Te.
Deus, in cuius manu sunt corda regum,
qui es humilium consolator
et fidelium fortitudo
et protector omnium in Te sperantium,
da Reginae nostrae Elizabethae
populoque Christiano
triumphum virtutis Tuae scienter excolere,
ut per Te semper reparentur ad gloriam,
per Christum, Dominum nostrum. 

Amen